SPARSUM auro pallium

SPARSUM auro pallium
SPARSUM auro pallium
apud Ael. Lamprid. in Alexandro, c. 41. dicens ---- matornas regias contentas esse debere --- unicô palliô aurô sparsô et cyclade, quae sex unciis auri plus non haberet: Graece est χρυσόσημον, χρυσόπαςτον, χρυσῷ χατάπαςτον καὶ κατάςτικτον: quod acu fiebat. Homer. Il. γ. v. 126.
----- Πόλεας δ᾿ ἐνέπαςςεν ἀέθλους.
Sic χιτῶνα ὁλοπόρφυρον, χρυσῷ κατάπαςτον, tunicam purpuream, auro sparsam, i. e. aureis clavis intextam et acupictilem, habet Dio. Cui διάχρυσος oponebatur, ex sericeo stamine et filis aureis in tela contexta, quam eleganter expressit Virg. l. 3. Aen. v. 483.
Et picturatas auri subtemine vestes.
Seneca ad eundem modum auro sparsa lacunaria, pro auratis vel auro pictis, dicit de Benefic. l. 4. c. 6. Albo sparsas pelles, Virg. Ecl. 2. v. 41. alas coloribus sparsas, Ovid. de ipico ave: et asper sum genus piscis, varii stellatique et ῥαντὸν Graecis, pro vario etc. Salmas. ad Lamprid. d. l. Quo facit, quod idem habet ad Solin. p. 763. Sparsum, τὸ ποικίλον, quod granis vel punctis discretim notatur, ut lentiginosi ore sparsô dicuntur. Inde grani, τὰ ςπέρματα, de capillis sparsis ac discriminatis. Quales videre est in antiquis nummis Gotthorum etc. Vide supra ubi de gentis huius Granis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • AURO Sparsum — apud Plin. l. 37. c. 10. ubi de Curaliachate, Curaliachates guttis aureis saphiri modô sparsa: Solino dicitur guttis illitum auro micantibus, c. 5. Graecis χρυσόπαςτον. Ut de Sapphiro Theophrastus, καὶ ἡ σάπφειρος, ἅυτη δ᾿ ἐςτὶν ὥσπερ χρυσόπαςτος …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ASPERSUS — piscis genus varii stellatique. Glossae, Aspersus, εἰδος ἰχςθύος καιαςτίκτου. Sic ραντὸν, i. e. sparsum, Graeci pro ποικίλον, i. e. varium, usurpant. Pallium aurô sparsum habes aupd Lamprid. in Alexandro Severo, c. 41. i. e. χρυσοπαςτον, χρυσῷ… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”